M.p.th.f.69 Scan 99 (49r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt;
habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; simul autem et otiosae
discunt circumire domos; non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet. Volo
ergo iuveniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversa-
rio maledicti gratia. Iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan. Si qua fidelis habet
viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia; ut his quae vere viduae sunt, sufficiat. Qui
bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur; maxime qui laborant in verbo et doc-
trina. Dicit enim scriptura; non infrenabis os bovi trituranti. Et; dignus operarius mercede sua.
Et adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus et tribus testibus. Peccan-
tes coram omnibus argue; ut et ceteri timorem habeant. Testor coram Deo et Christo Iesu, elec-
tis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in aliam partem declinando. Manus cito
nemini inposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Te ipsum castum custodi. Noli adhuc
aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas ad in-
firmitates. Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium; quos-
dam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona, manifesta sunt; et quae aliter se habent,
abscondi non possunt. Quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitren-
tur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur qui autem fideles habent dominos non contem-
nant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt
Haec doce et exhortare si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei qui
secundum pietatem est doctrinae superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas
verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate prevati sunt existimantium
quaestum esse pietatem Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia nihil enim intu-
limus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus habentes autem alimen-
ta et quibus tegamur his contenti sumus nam qui volunt divites fieri incidunt in tempta-
tionem et laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nocivam Quae merguit